SEMECA Joannes

SEMECA Joannes
SEMECA Joannes
Teutonicus glossator Decreti. Fuit Azonis discipulus, cumque diu Iuri operam dedisset, Praedicatorum ut vocant Monasterium ingressus est. Postea initiô saeculi XIII. Praepositus S. Stephani Halberstadiensis factus, Decretum interpretari coepit. Cum vero Clemens IV. decimas per Germaniam et Gallia, s ad Palaestinae loca redimenda, exigeret, Semeca ad Concilium appellavit, hinc diris subietus et locô motus, vide Crautzium de Reb. Saxon. l. 8. c. 29. Obiit A. C. 1269. Praeter memoratum opus, quô anteriorum Glossas reformavit et paucis additis suas fecit, composuit quoque Summam Confessionis, quae primum inter breviaria locum obtinens, quoties Summa non aliô adiectô citatur, intelligenda est. De eo Pancirollus de clar. LL. Interpp. l. 3. c. 6. Non modicam, inquit, Operi Gratiani lucem affert; pleraque novi et veteris Testamenti loca erudite explicat, vide plura apud Gerh. von Mastricht Hist. Iur. Eccl. n. 334.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Canon Law — • Canon law is the body of laws and regulations made by or adopted by ecclesiastical authority, for the government of the Christian organization and its members Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Canon Law     Canon Law …   Catholic encyclopedia

  • Corpus juris — (lat., Rechtsw.), 1) die Gesammtmasse eines Rechts; 2) bes. die Zusammenfassung der sämmtlichen römischen Rechtsquellen. I. C. j.. od. C. j. civilis (C. j. romani, C. j. Justinianei), die jetzt gebräuchliche Sammlung der als gemeines Recht… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”